- SPHAERISTERIUM
- SPHAERISTERIUMseptima Gymnasiorum veterum pars, locus erat, ubi τῇ σφαίρᾳ sive pilâ exercerentur: inter Palaestram, partem sextam, et locum, inter porticus et muros, seu partem octavam, ubi currebatur. Licet enim a Vitruvio, in descriptione Gymnasiorum praeteritum fuerit, in iis tamen fuisle, prolixe probat Budaeus: quinimo, et in Gymnasiiis particularibus hortisve, una cum aliis, fuisse exstructum, docer Plinius Iun. l. 2. Ep. 17. ubi villas suas describens, Laurentinum et Tuscos, in utrisque Sphaeristerium ponit, quod plura exercitationis genera pluresque circulos caperet. Sic, apud Ulpianum leg. 16. ff. de mandat. Aurelius Quietus hospiti suo Medico mandâsie dicitur, ut in hortis eius Ravennatibus, in quos omnibus annis seccdere solebat, Sphaeristerium et hypocausta, et quaedam valetudini ipsius apta, suâ impensâ faceret. Unde quoque facile conicitur, in Sphaetisterio, pilae quidem inprimis exercitia; sed praeter haec alias quoque exercitationes fieri consuevisse: quod et Suetonius suggerit. cum Vespasianum sauces ceteraque membra sibimet ad nunerum in iis defricuisse, c. 20. tradit. Dicitur autem pilae lusum reperisse primus Pythus, ut est apud Plinium l. 7. c. 56. qui tamen in aliquibus libris, ut Chifletiano codice, Picus appellatur. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Cymnast. l. 1. c. 9. et hîc infra, in voce Sphaeristica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.